라틴어 문장 검색

est et sapidus et venustus etiam et excelsus, qui est dictatorum illustrium, ut Eiecta maxima parte florum de sinu tuo, Florentia, nequicquam Trinacriam Totila secundus adivit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 84:3)
fiet uti risu tremulo concussa cachinnent et lacrimis salsis umectent ora genasque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:12)
Nec mulier semper ficto suspirat amore, quae conplexa viri corpus cum corpore iungit et tenet adsuctis umectans oscula labris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 38:1)
Ast illum fidi aequales genua aegra trahentem Quassantemque utroque caput crassumque cruorem Ore eiectantem.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 2:2)
sed nescio quae proprietas, quam Graeci ἰδίωμα vocant, et quaedam natura inest lumini quod de ea defluit, quae humectet corpora et velut occulto rore madefaciat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 21:2)
non est ergo mirum, si ratione proprietatis quae singulis inest calor solis arefacit, lunaris humectat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 24:2)
Hinc et nutrices pueros fellantes operimentis obtegunt, cum sub luna praetereunt, ne plenos per aetatem naturalis humoris amplius lunare lumen humectet, et sicut ligna adhuc viriore humida accepto calore curvantur, ita et illorum membra contorqueat humoris adiectio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 25:1)
Ita undique versum probatur ad humectandas dissolvendasque carnes inesse lunari lumini proprietatem, quam magis usus quam ratio deprehendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 32:1)
Eliso ventre, per ora Eiectat saniem permixtus viscere sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:18)
quia montano . flumine fluxu, ut largoque umectat flumine vultum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3052)
madescunt robora aut umectantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6971)
et neque iam cineres eiectatamque favillam ferre potest calidoque involvitur undique fumo, quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:2)
sub qua resupinus harenas eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 37:3)
muta iacet viridesque suis tenet unguibus herbas Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:9)
Hunc circa passim varias imitantia formas somnia vana iacent totidem, quot messis aristas, silva gerit frondes, eiectas litus harenas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION